URSA, ab URSUS

URSA, ab URSUS
URSA, ab URSUS
et hoc ab orsus Isidoro, quod ore suô formet fetus, iuxta pervulgatam apud Veteres opinionen, qui ursas patere massam rudem, membrisque indistinctis informem, quam postea lambendo figurent ac perficiant, tradidêre, ut videre est apud Aristor. Hist. Animal. l. 6. c. 30. Horum Apollinem, Hicroglyph. l. 2. c. 83. Plinium, l. 8. c. 36. et ex eo Solinum, c. 29. Aelianum, de Animal. l. 2. c. 19. Alios. Unde et Petronius.
Sic format linguâ fetum cun protulit Ursa.
Sed plane fabulosum id, indeque ortum, quod crassae admodum sint secundinae ursarum, quod nihi ad fetum contentum (hunc enim membra habere protsus distincta, gravidas cum ursas dissecuisseut, comperêre Venatores) partim und, quod lambant fetus suos; quasi non aliae ho animantes faciant, ad sordes abluendas. In qua sententia sunt, Caesar Scaliger, Exercit. 6. sect. 15. ubi scribit: quid huius sabuloe auctoi ibus sidei sit tribuendum, ex hac hisioria cognoices. In nostris Alpibus Venatores fetam Ursam cepêre dissectâ eâ fetus plane formatus intus inventus; Dalechampius ad Plin. l. c. ubi se in utero gravidae Ursae, a Vena oribus captae et exenteratae, omnibus suis membris distinctos catulos formatos vidisse, testatur: Cameratius, Centur. 2. Embl. 21. Andr. Laureutius, Rei Anatom. l. 8. c. 8. quoest. 13. Alii. Fallendi eam haec ratio adfertur a Conr. Hetelbachio in Thereutice, quam libris de Re Rustica adiunxit. Venator armatus aggreditur Ursum cultrô proeacutô accinctus. Ursus, ubi hominem cernit, mox complectitur prioribus pedibus, veluti brachiis, comprimendo necaturus. Interim Venator, tutus armaturâ, cultô cor ursi petit atque occidit. Orbatarum catulis ferocia, etiam in literis sacris, decantata est: Proverb. c. 17. v. 12. Satius est occurrere Ursae captis catulis, quam fatuo in siultitia. ceteris autem ferociores sunt Arctoae illae, atque albae, quod magnô suô malô cognovêre Argonautae Batavi, expeditione suâ in Novam Zemblam, Vide Voss. de Idolol. l. 3. c. 72. Namque et maximi his in locis. Unde Calcedonius Ursus, pro maximo et saevissimo, Martialis, ubi de poena Laureoli, de Spectac. Epigr. 7. v. 3.
Nuda Calcdonio sic pectora proebuit urso, etc.
Coeterum et Ursas Aegyptiis olim sacras fuisse Herodotus, Euterpe Inemorat, ubi de earum, ut et luporum sepultura, Τὰς δὲ ἄρκτους ἐούσας ἱξὰς, καὶ τοὺς λύκους, οὐ πολλῷ μεν` ἐόντας ἀλωπέκων μέζονας, αὐτοῦ θάπῖουσι τῇ ἄν εὐρεθέωσι κείμενοι. De Ursa Dianoe apud Atlienienses infra vide, voce Ursus. Hodie Pervanos, uti praeter Solein. Lunam, Erraticasuqe quinque alias quoque stellas venerantur, ita stellam Chuquitchinchai, i. e. Tigrem, vocatam, quam tigribus, Ursis ac leonibus praesectam tradunt, colere, memoriae prodidit
Acost, l. 5. c. 2. Ut qui nullum uspiam avimal seu quadrupes seu volatile, in terra esse credant, cuius simulacrum in caelo non splendeat. Vide iterum Vossium, de Idolol. l. 2. c. 36. Olim porro apud Romanos Ursi et Leones placidi domi alebantur, Senec. l. 2. de Lia, c. 8. unde inter ministeria Venatoria Ursarios habuêre, uti discimus ex Edinero, in vita D. Anselmi, l. 1. In Lucerna veteri Ursi iconem exhibet ex Gutherio fortun. Licetus opinaturque ex earum numero illam fuisse, quae diutissime sine noviformitis adiectus foverent igniculum: eo quod animal id totam hiemem, absque nutrimentorum adsumptione, conservet, in corpore suo cum vita coloris nativi ignem vividum, teste Aristotele, Hisior. Ammal. l. 8. c. 11. Vide Licetum de Lucernis, l. 6. c. 91. et plura infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Ursus — is Latin for bear . In this form it refers to a male bear or the species regardless of gender; the specifically female form is Ursa. It could refer to: *Ursus (biology), a genus of bears. *Ursus (film character), a fictional character in Italian… …   Wikipedia

  • Ursa — Personnage de fiction apparaissant dans Avatar, le dernier maître de l air Origine Nation du Feu Genre …   Wikipédia en Français

  • Ursa — Ur sa, n. [L. ursa a she bear, also, a constellation, fem. of ursus a bear. Cf. {Arctic}.] (Astron.) Either one of the Bears. See the Phrases below. [1913 Webster] {Ursa Major} [L.], the Great Bear, one of the most conspicuous of the northern… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Ursa Major — Ursa Ur sa, n. [L. ursa a she bear, also, a constellation, fem. of ursus a bear. Cf. {Arctic}.] (Astron.) Either one of the Bears. See the Phrases below. [1913 Webster] {Ursa Major} [L.], the Great Bear, one of the most conspicuous of the… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Ursa Minor — Ursa Ur sa, n. [L. ursa a she bear, also, a constellation, fem. of ursus a bear. Cf. {Arctic}.] (Astron.) Either one of the Bears. See the Phrases below. [1913 Webster] {Ursa Major} [L.], the Great Bear, one of the most conspicuous of the… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Ursa — /ûrˈsə/ noun The Latin name of two constellations, Ursa Major and Ursa Minor, the Great and the Little Bear ORIGIN: L ursus, ursa bear • • • urˈsine adjective 1. Of a bear 2. Bearlike Urˈsus noun The bear genus …   Useful english dictionary

  • Ursa Minor (cave) — Ursa Minor Cave = Ursa Minor Cave is part of Sequoia National Park, a naturally formed system of caves in California s Sierra Nevada mountains. The cave was discovered in August 2006 by four amateur cave explorers, who found a grapefruit sized… …   Wikipedia

  • Ursus — (lat.), der Bär (als Sternbild: Ursa, s. Bär) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Ursa Major (comics) — Superherobox| caption=Art from X Men 198 Files 0.N.E. comic color=background:#ff8080 character name=Ursa Major real name=Mikhail Uriokovitch Ursus species=Human Mutant publisher=Marvel Comics debut= Incredible Hulk #258 (Apr 1981) creators=Bill… …   Wikipedia

  • URSUS — I. URSUS Consul an. Urb. cond. 1000. II. URSUS Pileatus, Sex. Ruf. locus Romae, apud Portam Esquelinam. Ubis aedes S. Bibianoe virgin. Hinc S. Bibtana dicitur. III. URSUS quasi orsus Isidoro, ut vidums; Barthio potius a viurgente et pettinaci… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”